salve lector. gaudeo quod tu ades. fortasse tu meministi Mirandam nuper consilium cepisse. nunc tempus est nobis Mirandam ceterosque consilium sequentes spectare.
       
 primum omnium Miranda totum consilium ceteris explicat. Jessica Marcellusqueet etiam Claudia intente audiunt. hoc consilium omnibus perplacet.
       
 consilio explicato, Jessica e sedecula surgens ‘nobis,’ inquit ‘festinandum est. nisi fallor, investigator privatus iam illos homines certiores fecit Marcellum sarcinam Hadriani habere.’
       
 ‘tecum consentio, Jessica,’ Miranda quoque surgens respondet. ‘festinemus! duc nos ad tuam domum, Marcelle. nos oportet eo advenire ante illos.’ a cafeo una discedunt.
       
 dum haec parva manus secundum viam celeriter ambulat, Miranda Claudiaque una colloquuntur. ‘gaudeo te domum revenisse,’ Miranda Claudiae dicit.
       
 ‘ego quoque,’ Claudia respondet, ‘nam te desiderabam.’ Miranda ridet. ‘tua epistola me valde iuvit. tuum iter optimum mihi visum est.’  ‘erat magnificum,’ Claudia dicit.
       
 ‘tu praeterea,’ Claudia inquit, ‘occupata videris.’ Claudia breviterinterquiescit. ‘Jessica proba videtur. ei credis, Miranda?’  ‘ei credo,’ Miranda incerte respondet.
       
 mox manus ad cenaculum Marcelli advenit. ecce! Pico noster in tecto stat. fortasse se ingentem draconem esse in animo iterum fingit.  Marcellus manum intus inducit.
       
 ‘ubi est sarcina?’ Miranda statim rogat. Marcellus ad cubiculum dormitorium currens ‘sub lecto!’ clamat. Jessica Claudiaque interea picturas optimas Marcelli spectant.
       
 Marcellus regressus sarcinam Jessicae dat. Jessica ‘gratias,’ dicit.   ’mihi ignosce,’ Marcellus ei dicit erubescens, ‘sed non omnis percunia adest.’
       
 Jessica tamen nihil perturbata est. pecuniam e sarcina aperta extractam in solum deicit. tum cultro destricto partem sarcinae interiorem subito secat.
       
 deinde, omnibus spectantibus, Jessica chartam geographicam e sarcina extrahit. euge! Hadrianus, ut dixit, chartam geographicam in sarcina celavit.
       
 tum Miranda se ad Marcellum vertit. ‘nunc opus est tua paritia, Marcelle. potesne exemplum huius chartae geographicae summa celeritate pingere?’ 
       
 ‘sine dubio,’ Marcellus confidens respondet, ‘id facere possum.’ Marcellus celeriter pingendo exemplum simillimum facit. ‘optime!’ Miranda dicit.
       
 sine mora Jessica caute chartam geographicam primigenam et omnem pecuniam in sarcina reponit ut Marcellus reponat sarcinam integram sub suo lecto.
       
 omnes deinde de scalis decurrunt. ‘me sequimini!’ Jessica clamat. lucernam ascendit ad altum tectum argentariae, ceterisnonnulla difficultate sequentibus.
       
 hic vir, interea, (plus minusve tibi notus) sociam suam Ravenam exspectat. fortasse tu nunc velis nomen ei cognosere. quid ni? nomen ei est Francus.
       
 ‘salve, France!’ Ravena regressa salutat. ‘nuntium optimum refero. Monas Brickvir me certiorem fecit quis nostram chartam geographicam habeat. eamus!’
       
 Francus Ravenaque ad limen Marcelli cenaculi mox perveniunt. ‘hic mane, Ravena,’ Francus inquit. ‘ego solus ingressus sarcinam celeriter inveniam.’
       
 tum, velocius quam asparagi coquantur, Francus revenit sarcinam inventam manu tenens. ‘bene factum, France,’ Ravena inquit ei ridens.
       
 ‘illi chartam geographicam iam habent,’ Jessica, his omnibus spectatis, ceteris nuntiat. ‘ad domum meam nunc eamus ut exemplum nostrum inspiciamus.’
       
 mox in Jessicae maeniano omnes arte glomerantes chartam geographicam intente scrutantur. nemo tamen eam intellegere potest. eheu!
       
 ‘sine dubio,’ Jessica anxia inquit, ‘illi duo ad librum (ubicumque est!) iam festinant. nisi nos hanc chartam geographicam mox legamus, nec illos nec librum capiamus.’
       
 Claudia subito laete ridet. ‘ecce! chartam geographicam legere ego possum. certum habeo illud aedificium esse templum Iovis! mirabile! tuus liber Pompeiis celatus est.’
       
 mirabile. fabula nostra videtur finem suum Pompeiis habitura esse. reveni mox ut cognoscas utrum Jessica librum antiquum inveniat an non.
       
‘ego quoque,’ Claudia respondet, ‘nam te desiderabam.’ Miranda ridet. ‘tua epistola me valde iuvit. tuum iter optimum mihi visum est.’

‘erat magnificum,’ Claudia dicit.

 ‘tu praeterea,’ Claudia inquit, ‘occupata videris.’ Claudia breviterinterquiescit. ‘Jessica proba videtur. ei credis, Miranda?’  ‘ei credo,’ Miranda incerte respondet.
       
‘tu praeterea,’ Claudia inquit, ‘occupata videris.’ Claudia breviterinterquiescit. ‘Jessica proba videtur. ei credis, Miranda?’

‘ei credo,’ Miranda incerte respondet.

 mox manus ad cenaculum Marcelli advenit. ecce! Pico noster in tecto stat. fortasse se ingentem draconem esse in animo iterum fingit.  Marcellus manum intus inducit.
       
mox manus ad cenaculum Marcelli advenit. ecce! Pico noster in tecto stat. fortasse se ingentem draconem esse in animo iterum fingit.

Marcellus manum intus inducit.

 ‘ubi est sarcina?’ Miranda statim rogat. Marcellus ad cubiculum dormitorium currens ‘sub lecto!’ clamat. Jessica Claudiaque interea picturas optimas Marcelli spectant.
       
‘ubi est sarcina?’ Miranda statim rogat. Marcellus ad cubiculum dormitorium currens ‘sub lecto!’ clamat. Jessica Claudiaque interea picturas optimas Marcelli spectant.

 Marcellus regressus sarcinam Jessicae dat. Jessica ‘gratias,’ dicit.   ’mihi ignosce,’ Marcellus ei dicit erubescens, ‘sed non omnis percunia adest.’
       
Marcellus regressus sarcinam Jessicae dat. Jessica ‘gratias,’ dicit. 

’mihi ignosce,’ Marcellus ei dicit erubescens, ‘sed non omnis percunia adest.’