salve lector. quomodo te habes? in prima parte fabulae meae, tu de fele in tecto Marcelli stanti audivisti, nomine Picone.
       
 Pico, mea sententia, est feles optimus. hodie volo tibi narrare fabulam de die solito in vita iucunda felis Piconis.
       
 cotidie mane Pico in lavatrina vestimentorum versatur. ei maxime placet quod machinae lavatoriae aer ibi calefaciunt.
       
 praeterea, vir qui lavatrinam vestimentorum administrat est valde benignus. lac Piconi cotidie dat et eum saepe mulcet.
       
 deinde, ubi pavimentum luce solis calefactum est, Pico in angulo argentariae aliquamdiu versatur.
       
 Piconi placet homines praetereuntes spectare. videsne Mirandam, custodem publicam, oppidum custodientem?
       
 sole se post nubem celante, Pico pavimentum iam frigidum relinquit ut cauponam visitet. pavimentum frigidum Piconi valde displicet.
       
 Pico extra cauponam manet dum aliquis intrans ianuam aperiat. quaedam femina tandem intrat. Pico eam clam sequitur.
       
 Pico per cauponam festinat. nemo eum animadvertit, nisi hic parvus puer tuniculam optimam gerens.
       
 tum Pico culinam intrat. coquus qui in culina coquit benignus est. quamquam occupatus, semper aliquid cibi Piconi parat.
       
 cibo omnino consumpto, Pico per posticum e caupona exit. posticus, si nescis, est ianua in aversis aedificii sita.
       
 hic parvus mus prope receptaculum purgamentorum habitat.  nunc Pico paucas horas degit murem fugans.
       
 Piconi maxime placet hunc murem sic vexare. muri tamen vexari minus placet. vexari quidem eum valde taedet.
       
 mox Pico aliquem posticum pulsantem audit. pictor est! coquus, postico aperto, pictorem benigne salutat. coquus est pictoris amicus.
       
 coquus cibum pictori dat. coquus scit pictorem multam pecuniam debere nec hanc pecuniam habere. pictor multas gratias coquo agit.
       
 deinde Pico, nescio quo modo, in tectum aedificii ascendit. in aedificio stans Pico potest totum oppidum spectare.
       
 Pico quoque ad tectum proximi aedificii hinc ambulare potest. ecce! quaedam femina quoque in tecto versatur! quam mirum!
       
 nisi fallor, illa est eadem femina ac vidimus in tecto argentariae. sine dubio tu quaeris quid illa faciat in tecto huius aedificii.
       
 mea sententia, femina videtur aliquid spectare. nisi fallor, femina illud parvum cubiculum in tecto situm intente spectat.
       
 ecce! hoc cubiculum occupatum est. duo homines inter se clam colloquuntur. homines nesciunt se spectari.
       
 cotidie vespere Piconi placet hic stare et aliquid iucundum in animo fingere. fortasse quaeris quid Pico hodie in animo fingat.
       
 hoc vespere Pico noster fingit se ingentem draconem esse, oppidi sui custodem. nam Pico oppidum suum valde amat.
       
 spero tibi placuisse audire de die in vita Piconis. sed qui sunt illi homines colloquentes in illo cubiculo? mox reveniam ut plus fabulae tibi narrem. vale!
       
 in memoriam Piconis nostri, et felis et comitis optimi.