salve lector. nuper promisi me narraturam esse quo modo illa sarcina pecunia plena in receptaculo posita sit.
       
 id, sine dubio, mox faciam. primum tamen cupio de ientaculo Mirandae Claudiaeque breviter loqui.
       
 nam illo die, nonnullas horas antequam Marcellus sarcinam invenit,  Miranda et Claudia sermonem de itinere habebant.
       
 ‘in animo habeo,’ Claudia amicae dixit, ‘ad urbem Pompeios iter hodie facere. valde cupio monumenta urbis antiquae explorare.’
       
 mox, ientaculo confecto, duae amicae surrexerunt et amplectae sunt. ’epistolam ad te mittam,’ Claudia inquit.
       
 ‘vale!’ ambae amicae dixerunt. Claudia peram gerens ad aeroportum ivit, Miranda domum. pera, si nescis, est sarcina quae in umeris geritur.
       
 una post hora, in tecto proximi aedificii, illa femina, tibi iam (plus minusve) nota, parvum cubiculum iterum intente spectabat.
       
 aliquid manu dextra portabat. clavis mechanica erat. (fortasse tempus est te certiorem facere de nomine feminae.)
       
 Jessica (nam illud nomen feminae est) clavem mechanicam validis viribus trans tectum subito coniecit. quid faciebat?
       
 intus hi homines sonum clavis mechanicae audiverunt. ‘sonum audivi,’ femina viro dixit. ‘nos oportet investigare.’
       
 vir feminaque igitur e cubiculo exierunt ut tectum scrutarentur. Jessica interea cubiculum perniciter intravit ut sarcinam a nauta datam quaereret.
       
 Jessica sarcinam inventam sine mora cepit et e cubiculo cucurrit. sicut umbra trans tectum ruit nec homines eam conspexerunt.
       
 Jessica longum funem in tecto celaverat. funem celeriter demisit quo facilius descenderet. eheu! vir feminaque eam iam tandem conspexerunt.
       
 sed per funem lapsa, Jessica conspecta est a nostra Miranda, oppidum suum infra custodiente. ‘heus!’ Miranda clamavit.
       
 Jessica, clamore inexspectato commota, funem manibus casu resolvit ceceditque ad terram. sarcina furtiva iuxta eam iacebat.
       
 Miranda sine mora ad Jessicam cucurrit. ‘quomodo te habes?’ eam rogavit. ‘quid faciebas? de tecto descedentem te vidi.’
       
 Jessica surrexit et sarcinam a terra rapuit. Mirandam effugere conata est, sed custos publica ei obstitit. ‘mane!’ illa dixit. ‘quid in sarcina est?
       
 Jessica Mirandam intente spectabat. ‘ego non sum tua hostis, Miranda. mi crede, te oro. sine me fugere.’ iterum Jessica currere conata est.
       
 iterum tamen Miranda Jessicae obstitit. ‘quo modo meum nomen scit?’ secum putavit. ‘da sarcinam mihi,’ feminae dixit.
       
 ‘id facere non possum,’ Jessica respondit. ‘quaeso. sine me fugere.’ tum Miranda sonum audivit et se vertit ut inspiceret.
       
 vir feminaque quam celerrime appropinquabant. attentione custodis parumper distracta, Jessica occasionem adripuit.
       
 Jessica tam celeriter a Miranda cucurrit ut mox Miranda eam videre non posset. vestigia igitur secuta est.
       
 ecce! potesne videre canalem aquosum prope receptaculum? Jessica certe eum animadvertit et ascendere ad salutem statim constituit.
       
 sed sarcinam manu tenens canalem ascendere non potuisset. eam igitur in receptaculo pergamentorum furtim celavit.
       
 Jessica ascendente, Miranda serius advenit. circumspectavit et locum scrutata est sed neminem invenit. eheu!
       
 Jessica fugiendo confecta in tecto argentariae breviter quiescebat. reventura ad receptaculum erat ut sarcinam celatam reciperet.
       
 sed cum revenisset, hunc virum, sibi nondum notum, sarcinam habere invenit. gemuit et pedem rettulit ut secum cogitaret.
       
 nunc scis quomodo sarcina in receptaculo posita sit. mox reveniam ut episolam a Claudia scriptam tibi legam. vale!