salve lector. Miranda hodie domi in sella sedet cogitans de die peracto. anxia est propter feminam quae heri effugit.
       
 mox aliquis ianuam pulsat. Miranda ad ianuam festinat et eam aperit. tabellarius adest! tabellarius epistulam Mirandae tradit.
       
 Miranda epistulam ad sellam portat.  considit et legere incipit. ab amica Claudia epistula scripta est. Miranda ridet.
       
 ‘Claudia suae Mirandae salutem dat. si vales, bene est. ego hodie Pompeios visitavi. miraculum erat! nunc velim omnia tibi narrare.
       
 heri in Italiam adveni. volans super Pompeios in aeroplano, totum oppidum pulcherrimum despicere poteram.
       
 hodie tam mature Pompeios adveni ut sol nondum esset in caelo. totum oppidum cinctum est altis muris. per unam portarum intravi.
       
 aliquamdiu per vias oppidi sicut per somnium laetissima ambulabam. multa vidi de quibus totiens in libris legeram.
       
 mox forum inveni. forum multis aedificiis magni momenti cinctum est. omnia aedificia diu diligenter spectavi.
       
 ingens templum Iovis in foro situm est. olim magna statua Iovis in templo stabat. Pompeiani multos annos hic gratias Iovi agere solebant.
       
 quoque in foro est porticus quadratus a Eumachia aedificatus. Eumachia erat femina clara Pompeiana et dives et liberalis.
       
 iuxta forum est templum Apollonis, dei Solis. minus est quam templum Iovis, sed - ut opinor - paulo pulchrius.
       
 deinde usque ad amphitheatrum ambulavi, procul a foro. olim Pompeiani gladiatores pugnantes in hac arena spectabant.
       
 hodie tamen grex musicus, Floydus Rubicundus, concentum in arena dabat. nonnulla carmina de Latere Lunae Obscuro audivi.
       
 ab ampitheatro discedens cuidam viro occurri qui balnea invenire non poterat. ego eum iuvare constitui. nomen ei erat Marcus.
       
 Marcum per vias ad balnea duxi. sine dubio erat vir iucundus et urbanus. ambulantes locuti sumus de oppido antiquo.
       
 mox ad balnea advenimus. hodie balnea tantum sunt ruinae, sed poteramus in animo fingere homines ibi se lavantes.
       
 temporibus antiquis Pompeiani saepe ad balnea venebant ut se lavarent. circum ruinas una ambulavimus.
       
 deinde ad theatrum festinavimus. nam cupiebamus spectare fabulam scaenicam quam histriones ibi agebant.
       
 post fabulam scaenicam nos ambo esuriebamus. locum amoenum ad prandendum invenimus. Marcus benignus prandium suum mecum communicavit.
       
 post prandium Marcus et ego ‘vale,’ diximus. optimum erat comitem aliquamdiu habere, sed volebam plus sola explorare.
       
 mox inveni locum mirabilem ubi homines doctissimi laborabant. alii terram effodiebant, alii corpora mortuorum inspiciebant.
       
 poteram inspicere ossa cuiusdam adulescentis quae Vesuvio occisa erat. labor difficilis est ossa corporis recte ordinare.
       
 deinde (mirabile dictu!) Professor Maria Beard, homo peritissima, illuc birota advenit. ego verecundissime appropinquavi et eam salutavi.
       
 illa in vicem me comiter salutavit. multa de Pompeiis eam rogavi et illa me de itinere meo. (omnes libros ab ea scriptos legi!)
       
 sol iam occidebat et tempus erat discedere. tam laeta sum quod Pompeios visitavi. erat occasio optima!’
       
 Mirada, epistula perlecta, oculos claudit et in sella obdormit. nihil de die peracto cogitat. nihil nisi urbem antiquam in somnio videt.