salve lector. gaudium est mihi te iterum videre. ego in animo habeo fabulam meam pergere. visne plus audire?
       
 in angulo, ubi duae viae conveniunt, stat hoc aedificium magnificum. hoc aedificium argentariam et parvam lavatrinam vestimentorum continet.
       
 videsne Augustum? Augustus est administrator argentarius. hoc tempore Augustus in altis scalis stat, horologium lavans.
       
 horologium est instrumentum quod nuntiat quota sit hora. mox tertia hora post meridiem erit. omnes homines ergo vigilant.
       
 immo, omnes nisi Miranda. Miranda adhuc in lecto dormit. fortasse quaeris cur Miranda tam multam in diem se somno det.
       
 Miranda magnam per diei partem dormit quod necesse est ei per noctem laborare. mox expergiscitur et surgit.
       
 Miranda, aliis vestimentis indutis, in maenianum recte exit. conclave eius inter cauponam et cenaculum Marcelli situm est.
       
 statim scallas ad viam descendit. caupona, ut vides, frequens est, sed Miranda non illuc it. fortasse quaeris quo ea ambulet?
       
 Miranda nostra ad tabernam ambulat ut cum amica bona ibi conveniat. haec parva taberna ‘Montanus’ appellatur.
       
 Claudia, amica Mirandae, eam in Montano exspectat. eam intrantem comiter salutat. Miranda comiter respondet.
       
 duas horas ludum tudicularem ludunt loquentes de quolibet. Claudiae, feminae doctae, saepe placet loqui de monumentis antiquis.
       
 potesne videre picturam in parie pendentem? Marcellus ipse hanc picturam olim pinxit. haec pictura vendibilis est.
       
 scisne quid ‘vendibilis’ significet? pictura vendibilis emi potest. Marcellus sperat se hanc picturam centum dollaribus venditurum esse.
       
 post ludum Miranda et Claudia esuriunt. ad cauponam eunt ut cenent. mox tempus est Mirandae se ad officium parare.
       
 Miranda iam domi vestitum uniformem induit. Marcellus noster adhuc in maeniano sedet. mea sententia, anxius videtur.
       
 mox, ianua aperta, Miranda exit. custos publica est! ea est causa cur totam per noctem ei laborandum sit.
       
 interea in sede officii Augustus sedet pecuniam numerans. nuntius magni momenti sed nondum lectus in scrinio iacet.
       
 Augustus tandem nuntium legit. nuntius refert Marcellum, clientem argentariae, multam pecuniam debere.
       
 nisi Marcellus centum dollares argenariae mox dederit, necesse erit ei domum relinquere. Augustus tamen scit eum pecuniam non habere.
       
 eheu! spero Marcellum pecuniam inventurum esse! fortasse pictaram vendet. mox reveniam ut pergam. vale!