salve lector. gaudium est mihi te iterum hic videre. ut titulus significat, fabula hodierna non est de homine sed de involucro.
       
 hodie mane Marcellus noster laetior solito surgit. nam heri picturam vendidit quae in Montano pendebat.
       
 Marcellus, ut fortasse meministi,  multam pecuniam argentariae debet. nunc saltem centum dollares in hoc involucro habet.
       
 in animo habet ad argentariam ire ut involucrum Augusto, administratori argentariae, tradat. priusquam tamen tonsorem visitare cupit.
       
 involucro in sinu posito, Marcellus tonstrinam intrat et Alanum comiter salutat. Alanus, qui occupatus non est, ‘salve, Marcelle,’ comiter respondet.
       
 Marcellus in sella sedet. dum Alanus crines Marcelli secat, Scipio, filius Alani, fenestram leviter pulsat. ‘salve!’ Alanus exiens filio laete clamat.
       
 ‘heus,’ Scipio patri exienti respondet. ‘ego theatrum cinematographeum visitare velim, sed nullam pecuniam habeo’. pater benignus pecuniam filio dat.
       
 fortasse nescis quid sit theatrum cinematographeum. id est aedificium quod homines visitant ut pelliculas spectent. placetne tibi pelliculas spectare?
       
 mox, crinibus secatis, Marcellus multas gratias Alano agit et e tonstrina exit. Alanus interea pavimentum scopis verrit.
       
 Marcellus iam tandem recte ad argentariam ambulat. videsne iuvenem qui birota in via vehitur? ille cibum aliquo fert.
       
 argentaria magnas fores vitreas habet. Marcellus noster, foribus apertis, paulisper in limine manet. anxius videtur.
       
 Marcellus tandem atrium argentariae intrat et feminae post mensam stanti appropinquat. placetne tibi atrium maximum ornatumque?
       
 femina Marcellum rogat cur argentariam visitet. Marcellus dicit se Augustum visitare cupere. femina subridens scalas Marcello ostendit.
       
 Marcellus scalas ad alterum tabulatum ascendit et circumspectat. non difficile est ei Augusti sedem officii invenire.
       
 Augustus, administrator argentariae, e sella surgit ut Marcellum intrantem comiter salutet. pictor Augusto subridet.
       
 ‘aliquid eius pecuniae habeo,’ Marcellus inquit, ‘quam argentariae debeo.’ manum dextram in sinum imponit ut involucrum extrahat.
       
 eheu! involucrum non in sinu est! nihil in sinu Marcelli est! pecuniam non habet! ‘vale!’ Marcellus clamat commotus et e sede officii statim currit.
       
 Marcellus per viam quam celerrime festinat. sperat involucrum in tonstrina esse. fortasse Alanus id iam invenit.
       
 per ianuam tonstrinae Marcellus sicuttempestas volat. ‘Alane! involucrum amisi magni momenti! id fortasse invenisti?’
       
 ‘minime.’ Alanus respondet. ‘sed, pavimento verso, omnes crines in magno sacco posui. fortasse involucrum tuum casu in hoc sacco posui. id fieri potest.’
       
 ‘optime!’ Marcellus clamat. ‘ubi est hic saccus?’  Alanus tussit et submissa voce respondet, ‘in receptaculum purgamentorum saccum iam ieci.’
       
 ‘eheu,’ pictor gemit e tonstrina festinans. statim ad receptaculum purgamentorum ruit. sperat se involucrum intus inventurum esse.
       
 Marcellus in receptaculum ascendit. nihil in tenebris videre potest. ergo omnia manibus tangit saccum invenire conans.
       
 deinde aliquid simile sacco manibus sentit. magna vi id e receptaculo extrahit. non tamen saccus est sed sarcina.
       
 Marcellus putat id mirum esse se sarcinam invenisse in receptaculo purgamentorum. curiosus constituit eam aperire.
       
 ecce! sarcina quam Marcellus inventit (mirabile dictu) plena est… pecuniae! quid faciat noster Marcellus? quid Marcellus faciet?
       
 cuius est haec pecunia? et quo modo in receptaculo purgamentorum posita est? si mox revenero, omnia tibi narrabo.
       
‘optime!’ Marcellus clamat. ‘ubi est hic saccus?’

Alanus tussit et submissa voce respondet, ‘in receptaculum purgamentorum saccum iam ieci.’