salve lector. gaudeo quod tu revenisti ut plus fabulae meae audias. hodie plus de Claudia tibi narrare volo.
       
 sed primum, hodie quidam nauta, nondum tibi notus, in oppidum advenit. hic nauta sarcinam manu dextra portat.
       
 sine dubio tu scire vis quid haec sarcina intus teneat. mihi crede - si possem, te certiorem faciam.
       
 interea, femina quae iam est tibi nota, nomine Claudia, in via ambulat. visne scire quo Claudia nostra ambulet?
       
 hoc tempore Claudia ad tonstrinam ambulat ut tonsorem visitet.  tonsor, nomine Alanus, amicus eius est.
       
 fortasse quaeris quid sit tonsor. tonsor est vir vel femina qui crines et barbas tondet. taberna ubi tonsor laborat tonstrina appellatur.
       
 Alanus hodie in tonstrina laborat. Claudia intrat.   ‘salve, Alane,’ Claudia inquit.  ‘salve Claudia,’ Alanus respondet.
       
 Alanus est occupatus. senex in sella sedet. Alanus novaculam tenet et barbam tondet. senex novaculam intente spectat.
       
 nauta tonstrinam intrat. nauta in tonstrina stat et versum recitat. Claudia ridet. sed Alanus non ridet. versus est scurrilis.
       
 senex perterritus est. cur? Alanus commotus barbam non tondet. immo tonsor senem ipsum incaute secat. senex iratissimus surgit et e tonsorina exit.
       
 nunc Claudia in sella sedet. Alanus crines eius caute secat. laeti colloquuntur. mox de versu nautae una rident. re vera, iucundus erat.
       
 crinibus sectis, Claudia surgit. Alanus diligenter pavimentum scopis verrit. omnes crines in sacco ponit. Clauda laeta se in speculo spectat.
       
 Alanus saccum crinibus plenum ad receptaculum purgamentorum portat et in receptaculum iacit. Pico eum id facientem spectat.
       
 Claudia interea tabernam nomine Montanum intrat. nautam videt picturam ab Marcello pictam intente spectantem. pictura nautae placere videtur.
       
 ‘placetne tibi pictura?’ Claudia rogat.   ‘mihi valde placet,’ nauta respondet. ‘nam naves valde admiror!’
       
 Claudia scit Marcellum picturam vendere velle. ‘si vis,’ inquit, ’picturam emere potes. pecuniam tuam pictori tradere possum.’
       
 nauta laetissimus est. picturam statim capit et centum dollares Claudiae tradit. Claudia pecuniam in sinu suo ponit.
       
 Claudia recte ad domum Marcelli festinat. ianuam pulsat. ianua aperta, pecuniam Marcello laetissimo tradit.
       
 pecunia maximo adlevamento est Marcello. eam statim in involucro ponit. cras involucrum ad argentariam portabit.
       
 interea nauta ad illud cubiculum in tecto situm appropinquat. sarcinam manu dextra tenens ianuam leviter pulsat.
       
 ianua aperta, duo homines, vir et femina, nautam suspiciose salutant. ‘gemmam habetis?’, nauta eos rogat.
       
 femina gemmam pretiosam e sinu extractam nautae tradit. nauta, sarcina feminae data, sine verbo discedit.
       
 vir et femina cubiculum intrant et sarcinam magna cura aperiunt. nonne tu scire cupis quid intus sit?
       
 sine dubio! sed nondum tempus est te certiorem facere. si vis scire quid intus sit, necesse erit tibi revenire. ego te expectabo. vale!
       
Alanus hodie in tonstrina laborat. Claudia intrat. 

‘salve, Alane,’ Claudia inquit.

‘salve Claudia,’ Alanus respondet.

‘placetne tibi pictura?’ Claudia rogat. 

‘mihi valde placet,’ nauta respondet. ‘nam naves valde admiror!’