salve lector. spero te bene valere. ego sum narrator. multas fabulas de multis hominibus scio. placetne tibi fabulas audire? ego possum fabulas tibi narrare.
       
 prima fabula mea est de hoc viro. hic vir est Marcellus. si vis, fabulam de Marcello tibi nunc narrabo.
       
 primum, fortasse quaeris cur Marcellus peniculum et discum pigmentarium teneat.
       
 Marcellus talia instrumenta tenet quod pictor est. Marcellus, mea sententia, est pictor optimus.
       
 scisne quid sit pictor? ego te certiorem faciam. pictor est vir vel femina qui picturas pingit.
       
 haec pictura a Marcello picta est. pingere Marcello maxime placet.
       
 hodie Marcellus in via prope argentariam ambulat. ambulare in via Marcello perplacet. fortasse quaeris quo Marcellus ambulet.
       
 Marcellus domum ambulat. domus Marcelli in hac via sita est. Marcellus in aedificio pulcherrimo habitat.
       
 hoc est aedificium in quo Marcellus habitat. tria tabulata habet. in altero tabulato est maenianum.
       
 num Marcellus in caupona habitat? minime! caupona in pedeplanis sita est. Marcellus noster in cenaculo habitat.
       
 fortasse quaeris quid sit cenaculum. cenaculum vocatur parvum cubiculum in summo tabulato aedificii situm.
       
 primum Marcellus scallas ad maenianum ascendit. maenianum est pars cauponae.
       
 tum Marcellus trans maenianum ambulat. hoc tempore nemo alius in maeniano est.
       
 denique plures gradus usque ad cenaculum ascendit. domus eius, ut dixi, parva est. visne partem interiorem videre?
       
 haec (mirabile visu!) pars interior est. videre potes focum, flores et duas picturas. cubiculum dormitorium videre non potes.
       
 Marcellus, ianua aperta, cenaculum intrat. fortasse quaeris nomen feli qui in camino stat. ille Pico est.
       
 Marcellus intus pingit. Marcellus quadrata et rectangula variis coloribus pingit. pingere, ut dixi, Marcello maxime placet.
       
 Marcellus multas horas iam pinxit. placetne tibi pictura a Marcello picta? nox nunc adest et Marcellus fessus est.
       
 interea in tecto argentariae haec femina per fenenstras despicit. fortasse quaeris quid haec femina faciat.
       
 subito illa, sono audito, se perniciter vertit. circumspectat sed neminem videre potest. fortasse Pico adest.
       
 spero fabulam meam tibi placere. fabula tamen nondum confecta est, ergo necesse erit mihi plus fabulae mox narrare. vale!