salve lector. video te iterum revenisse. euge! in animo hodie habeo investigatorem privatum tibi introducere.
       
 sine dubio hoc aedificium iam tibi bene notum est. sitae in pedeplanis sunt taberna, nomine Montanus, et tonstrina Alani.
       
 in tecto praeterea versantur ei duo homines quibus nauta sarcinam dedit et Jessica abstulit. eos per ianuam cubiculi videre nunc potes.
       
 sed, nisi fallor, quod situm sit in altero tabulato omnino ignotum est tibi. tempus nunc est, ut opinor, te certiorem de illo tabulato facere.
       
 potesne legere titulum qui in hac fenestra scriptus est?   Monas Brickvir    investigator privatus   hic est sedes officii Monadis Brickviri.
       
 Monas est investigator privatus. hoc ipso tempore ad mensam sedet acta diurna legens. Monas raro occupatus est.
       
 subito tamen aliquis ianuam pulsat. Monas non surgit sed sedens ‘intra!’ magna voce clamat. femina ianuam aperit et intrat.
       
 ‘opus est mihi tuo auxilio,’ femina dicit. ‘sarcina mea pecuniae plena mihi subrepta est. velim te furem - vel fures - mihi invenire.’
       
 ‘furem vel fures?’ Monas rogat.  ‘ita,’ femina respondet. ‘fur, sarcina in receptaculo purgementorum posita, effugit.’
       
 ‘sed, cum ad receptaculum postea revenissem, sarcina aberat. fortasse illa socium habet.   ‘illa?’ Monas rogat.  ‘illa,’ femina iterat.
       
 ‘furem - vel fures - ergo inveniam,’ Monas declarat. ’noli te vexare, domina … - mihi ignosce, quid est nomen tibi?’  ‘Ravena,’ illa inquit.
       
 interea in theatro cinematographeo, Alanus et Scipio sedent pelliculam spectantes. hodie est dies natalis Scipionis et illi diem celebrant.
       
 diem eodem modo quotannis celebrant quia Scipio pelliculas spectare valde amat. fortasse quaeris quam pelliculam hoc anno spectent.
       
 hoc anno pelliculam optimam spectant. nomen ei est  Bella Stellaria : Imperium Referit . placetne tibi haec pellicula? Scipioni certe placet.
       
 post pelliculam Alanus filium e theatro ducit. Alanus in animo habet donum Scipioni emere. visne scire quid Alanus filio empturus sit?
       
 Alanus canem filio empturus est. nam Scipio canes valde amat et canem proprium diu cupit. Alanus igitur filium ad zoopolium ducit.
       
 fortasse nondum scis quid sit zoopolium. id est genus tabernae ubi animalia, sicut canes et feles et aves, emi possunt.
       
 tabernaria eos intrantes salutat. ‘fili,’pater benignus Scipioni inquit, ‘te oportet canem tibi eligere. nam canem tibi dare velim.’
       
 Scipio ‘te amo, pater!’ laetus dicit. deinde vocem miram audit. ‘te amo, pater!’ vox iterat. Scipio et Alanus et etiam tabernaria se ad vocem vertunt.
       
 ecce! psittacus in taberna sedet. ‘te amo, pater!’ avis iterum dicit. pater et filius rident. ‘ille psittacus loquax est’, tabernaria eis explicat.
       
 deinde Scipio parvum canem animadvertit. ‘hunc canem in via nuper inveni,’ tabernaria dicit. ‘opus est ei domo nova. potestisne ei domum dare?’
       
 mox Alanus et Scipio et parvus canis e zoopolio una exeunt. ‘valete!’ tabernaria clamat. ‘valete!’ psittacus loquax iterat. canis laetissimus iuxta Scipionem ambulat.
       
 sole occidente, Monas interea in maeniano cauponae sedet de Ravena sarcinaque cogitans. ‘cui bono? cui bono?’ sibi in animo volvit.
       
 ‘Ravena dixit sarcinam plenam fuisse pecuniae,’ secum cogitat. ‘ergo fur - vel fures - nunc habet magis pecuniae quam antea’.
       
 ‘ergo, me oportet aliquam (vel aliquem) invenire quae videtur multo divitior quam antea. sed quo modo eam (vel eum) inveniam?’
       
 hoc ipso tempore ianua parvi cenaculi Marcelli aperitur et pictor ipse exit, vestimentis novis et pretiosis indutus.
       
 vidistine tu vestimenta nova Marcelli? sine dubio Monas eius vestimenta animadvertet. estne Marcellus noster in periculo? eheu!
       
potesne legere titulum qui in hac fenestra scriptus est?

Monas Brickvir

investigator privatus

hic est sedes officii Monadis Brickviri.

 Monas est investigator privatus. hoc ipso tempore ad mensam sedet acta diurna legens. Monas raro occupatus est.
       
Monas est investigator privatus. hoc ipso tempore ad mensam sedet acta diurna legens. Monas raro occupatus est.

 subito tamen aliquis ianuam pulsat. Monas non surgit sed sedens ‘intra!’ magna voce clamat. femina ianuam aperit et intrat.
       
subito tamen aliquis ianuam pulsat. Monas non surgit sed sedens ‘intra!’ magna voce clamat. femina ianuam aperit et intrat.

 ‘opus est mihi tuo auxilio,’ femina dicit. ‘sarcina mea pecuniae plena mihi subrepta est. velim te furem - vel fures - mihi invenire.’
       
‘opus est mihi tuo auxilio,’ femina dicit. ‘sarcina mea pecuniae plena mihi subrepta est. velim te furem - vel fures - mihi invenire.’

 ‘furem vel fures?’ Monas rogat.  ‘ita,’ femina respondet. ‘fur, sarcina in receptaculo purgementorum posita, effugit.’
       
‘furem vel fures?’ Monas rogat.

‘ita,’ femina respondet. ‘fur, sarcina in receptaculo purgementorum posita, effugit.’

 ‘sed, cum ad receptaculum postea revenissem, sarcina aberat. fortasse illa socium habet.   ‘illa?’ Monas rogat.  ‘illa,’ femina iterat.
       
‘sed, cum ad receptaculum postea revenissem, sarcina aberat. fortasse illa socium habet. 

‘illa?’ Monas rogat.

‘illa,’ femina iterat.

 ‘furem - vel fures - ergo inveniam,’ Monas declarat. ’noli te vexare, domina … - mihi ignosce, quid est nomen tibi?’  ‘Ravena,’ illa inquit.
       
‘furem - vel fures - ergo inveniam,’ Monas declarat. ’noli te vexare, domina … - mihi ignosce, quid est nomen tibi?’

‘Ravena,’ illa inquit.

 interea in theatro cinematographeo, Alanus et Scipio sedent pelliculam spectantes. hodie est dies natalis Scipionis et illi diem celebrant.
       
interea in theatro cinematographeo, Alanus et Scipio sedent pelliculam spectantes. hodie est dies natalis Scipionis et illi diem celebrant.

 diem eodem modo quotannis celebrant quia Scipio pelliculas spectare valde amat. fortasse quaeris quam pelliculam hoc anno spectent.
       
diem eodem modo quotannis celebrant quia Scipio pelliculas spectare valde amat. fortasse quaeris quam pelliculam hoc anno spectent.

 hoc anno pelliculam optimam spectant. nomen ei est  Bella Stellaria : Imperium Referit . placetne tibi haec pellicula? Scipioni certe placet.
       
hoc anno pelliculam optimam spectant. nomen ei est Bella Stellaria : Imperium Referit. placetne tibi haec pellicula? Scipioni certe placet.