salve lector. ut vales? sine dubio tu ades ut cognoscas num Marcellus noster in periculo sit. primum tamen pauca de zoopolii tabernaria narranda sunt.
       
 nuper - ut narravi -Alanus noster, pater benignus, parvum canem filio, Scipioni, dedit. tabernaria tres illos a zoopolio discedentes valere iussit. psittacus loquax ‘valete!’ iteravit.
       
 deinde, sole occidente, tempus erat tabernariae domum revenire. ‘bene dormias, loquax,’ tabernaria avi dixit, ianuam claudens. ‘bene dormias,’ psittacus iteravit.
       
 sicut Marcellus, tabernaria in cenaculo habitat. sed diu habitat nec in hoc cenaculo nec in oppido ipso. immo nuper huc migravit ut officium faceret magni momenti.
       
 mox in maeniano cenam sibi parabat. nam ea coquere foris sub caelo mavult. ‘hoc oppidum est locus tam amoenus,’ sibi cogitabat. ‘utinam hic manere possem.’
       
 ecce! Pico noster -semper ieiunus -  eam cenantem visitavit. illa aliquid suae cenae Piconi dedit et eum molliter mulsit. tabernaria enim omnia animalia valde amat.
       
 mox, cum cives ceteri cubitum irent,  tabernaria tamen intus ivit ut se ad noctem valde occupatam pararet. arcam aperuit ut vestimenta occulta eximeret.
       
 primum omnium personam induit. ecce! tabernaria est Jessica ipsa! et Jessica illo tempore in animo habebat Marcellum nostrum invenire ut sarcinam amissam reciperet.
       
 hoc tempore, in alia oppidi parte, Marcellus trans maenianum cauponae it vestimentis novis et pretiosis indutus. Monas Brickvir eum clam spectat.
       
 Marcellus ad viam scalis descendit. ecce! agitator cum autoraeda magnifica eum infra exspectat. Monas eum adhuc intuetur.
       
 ‘salve, domine,’ agitator autoraedae Marcellum multa veneratione salutat. ‘salve Diocles,’ Marcellus respondet. ‘museum hoc vespere visitare velim.’
       
 Monas, vestimenta nova et autoraedammagnificam in mente volvens, certum habet Marcellum sarcinam habere. ‘me oportet Ravenam certiorem de hoc statim facere.’
       
 Jessica interea Monadem et omnia e tecto despectans, certum habet Marcellum in magno periculo nunc esse. scit eum monendum esse.
       
 Jessica itaque epistolam celeriter scriptam in limine Marcelli ponit. utinam Marcellus epistolam inveniat antequam Marcellus ipse inveniatur!
       
 Miranda nostra interea, custos publica, in lecto cubitans dormire non potest. fugam feminae in animo adhuc volvit. ‘quomodo me illa effugere potuit?’ Miranda se rogat.
       
 ‘me cras mane oportebit ad illum locum revenire unde femina fugit. fortasse loco inspiciendo cognoscere potero quomodo me effugerit,’ secum fessa putat.
       
 postridie Miranda vestigia Jessicae modo inventa diligenter sequitur. haec vestigia custodem publicam ad canalem aquosum ducunt.
       
 ‘nunc intellego,’ Miranda sibi dicit. ‘illa femina hunc canalem ascendens me effugit. me oportet ergo cloacam sub canale scrutari.’
       
 mox Miranda aliquid utilissimum invenit; duas pennas, unam rubram et unam viridem, in cloaca iacentes. ‘nisi fallor,’ Miranda sibi dicit, ‘tempus est mihi zoopolium visitare.’
       
 Marcellus interea ad zoopolium ambulat, epistolam in manu tenens quam in suo limine modo invenit. anxior solito videtur, circumspectans, omnibus quae modo legit sollicitatus.
       
 Marcellus zoopolium intrat. ‘salve domina,’ incerte dicit. (nomen tabernariae Marcello nondum notum est.) ’salve,’ Jessica respondet, epistolam spectans.
       
 ‘hanc epistolam inveni’, Marcellus inquit, ‘quae nuntiavit me in periculo esse. scriptor mihi imperavit ut huc venirem. Jessicam quaero. nonne tu es Jessica?’
       
 ‘ita, Jessica sum,’, illa respondet. ‘et certa sum te in periculo esse. investigator privatus te sequitur. homines infesti te quaerunt. ego tamen te adiuvare possum. ’
       
 ‘sed cur quaeror?’ Marcellus cum trepidatione rogat.  ‘re vera,’ Jessica respondet, ‘hi homines non te ipsum quaerunt, sed illam sarcinam quam tu invenisti.’
       
 hoc ipso tempore Miranda, custos publicus, zoopolium intrat. Marcellus et Jessica, eam videntes, statim conticescunt. subito ‘sarcinam,’ psittacus clamat, ‘tu invenisti!’
       
 spero hanc partem fabulae tibi placuisse. Miranda fugitorem suam in zoopolio invenit, sed quid nunc faciet? spero te mox reventurum esse. vale!
       
‘sed cur quaeror?’ Marcellus cum trepidatione rogat.

‘re vera,’ Jessica respondet, ‘hi homines non te ipsum quaerunt, sed illam sarcinam quam tu invenisti.’