salve lector. quomodo te hodie habes? iam appropinquamus finem de sarcina fabulae. sed, ut opinor, optima pars fabula nondum narrata est.
       
 Miranda, propter psittacum, nunc pro certo habet se feminam quam quaereret invenisse. ‘tempus nunc est,’ Jessicae Marcelloque inquit, ‘omnia mihi narrare.’
       
 ‘me sequimini,’ custos publica dicit, Jessicam Marcellumque e zoopolio ducens. Miranda eos praeter pistrinum in oppidi forum ducit.
       
 ecce forum! forum amoenum multis aedificiis pulchris cingitur. in medio foro est fons pulcherrimus. Miranda eos ad cafeum ducit.
       
 tres omnes circum mensam considunt. ‘quis es?’ Miranda Jessicam sine mora rogat. ‘et cur hic in oppido versaris?’ Jessicae imperat ut omnia statim narret.
       
 his dictis, Miranda Marcellusque conticescunt intentique ora ad Jessicam vertunt. inde Jessica sic orditur: ‘abhinc mensem unum in loco longinquo habitabam.
       
 socia tum eram cuiusdam viri, nomine Hadriani, cui maxime placuit res mirabiles sibi colligere. aedes eius plenae erant talibus rebus. ego ei auxilio eram in colligendo.
       
 olim in bibliotecha ille me certiorem fecit de libro antiquo magni momenti, quem nemo plus quam mille annis viderat. dixit se scire ubi exemplum libri celatum esset.
       
 hic liber, ut mihi explicavit, lectorem multa de Roma antiqua docere possit. ego hunc librum invenire et cum omnibus hominibus communicare valde volebam.
       
 ille tamen hunc librum cum ceteris communicare nolebat. volebat potius librum in suo pluteo celare. magnam in rixam cecidimus et ego negavi me eum iuvaturam esse.
       
 ille iratissimus dixit se alium socium inventurum esse. mihi praeterea imperavit ut aedes suas statim relinquerem nec umquam illuc revenirem. discessi.
       
 mihi tamen certum erat librum tanti momenti proprium esse non unius viri sed omnium hominum. mox ergo constitui me ipsam librum inventuram esse.
       
 in eius aedes ergo clam reveni. tacite bibliotecham intravi et ad pluteum repsi. pluteus enim Hadriani ianuam occultam celat. ianua aperta, me intus condidi.
       
 mox tres voces in bibliotecha auscultavi. nihil videre poteram, sed Hadrianum cum viro feminaque colloquentem per pluteum clausum audivi.’
       
 Jessica paulum interquiescit. Miranda et Marcellus eam attente spectant.  illa tandem pergit. ’omnia bene memini. haec sunt verba ipsa quae Hadrianus eis dixit:
       
 ‘liber magni momenti et multa per saecula amissus vobis inveniendus est. chartam geographicam nuper obtinui quae vobis demonstrabit ubi liber sit.
       
 vobis tamen nondum credo. ergo, audite. in oppido longinquo est argentaria quae gemmam pretiosam tenet. multos iam annos hanc gemmam desidero.
       
 iter ad oppidum facite et argentariam visitate. si hanc gemmam ab argentaria rapueritis et mihi dederitis, ego ipse sarcinam ad vos feram.
       
 in hac sarcina erunt multa pecunia - tuum praemium - et illa charta geographica, quae vos ad librum antiquum ducet. librum inventum ad me ferte.’
       
 illi duo itaque illam gemmam rapuerunt. quod reliquum est, iam vobis notum est. ego sarcinam raptam amisi et tu, Marcelle, invenisti. vereor tamen ne illi eam recepturi sint.’
       
 ‘noli te vexare,’ Miranda Jessicae dicit. ‘ego consilium cepi. hos homines capiemus librum tenentes! sed nunc, ad domum tuam eamus, Marcelle. opus est tua peritia.’
       
 subito aliquis ‘salvete!’ clamat. euge! Claudia revenit. amicos laetissima salutat. tum Jessicam animadvertit et quoque salutat. se ad Mirandam vertens ‘quid novi?’ rogat.
       
 Monas interea in sede officii librum legit et Ravenam exspectat, valde contentus quod certum scit quis sarcinam habeat. mox Ravena ianuam pulsat.
       
 Ravena intrat. ‘scio quis tuam sarcinam habeat,’ Monas statim declarat. ‘Marcellus eam habet. is pictor est optimus qui super cauponam in cenaculo habitat.’
       
 sine dubio ad finem fabulae celeriter appropinquamus. sed quid est consilium Mirandae? et quomodo illos homines cum libro ipso capient?